monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 20
SILO POMPEIUS sic divisit: coepit a vetere et explosa quaestione, (an) in omnia patri parendum sit. etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit. deinde quaesit, an invitus filius dari in adoptionem possit. si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitri sui est. an, ut possit, non cum contra voluntatem patris sed cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. de(inde) officii partem tractavit et ita divisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! cum inutilem diceret, dixit patri (in)utilem esse, adoptanti inutilem esse, (sibi inutilem esse). cum patri inutilem diceret, tractavit, quam grave esset filio carere unico, (quanto) gravius eo, quem alius concupisceret; et cum diceret divitem [esse] quoque, qui tot haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. cum inutilem [rem] diviti diceret, sic tractavit: futurum, ut ad suos rediret, si non adoptasset.